monumenta.ch

Cassianus Cassianus, Collationes, 2, 16, 17, 3
Quia non dicitur, Omnis qui irascitur alienigenae, reus erit iudicio, quod fortasse poterat secundum illorum sensum contra consortes nostrae fidei et conversionis excipere, sed significanter expressit evangelicus sermo dicens: Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Licet itaque secundum regulam veritatis omnem hominem fratrem debeamus accipere, tamen hoc in loco magis fidelis ac nostrae conversationis particeps quam ethnicus fratris vocabulo designatur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below