monumenta.ch

Cassianus Cassianus, Collationes, 2, 16, 17, 2
Quis autem ferat fratrem tam gravis conscium culpae aut tam insolens de ore convicium proferentem! Quasi vero patientia infidelibus tantum atque sacrilegis et non omnibus sit generaliter exhibenda, aut iracundia contra gentilem noxia contra fratrem utilis aestimanda, cum utique perturbatae mentis obstinata commotio non dissimile, contra quemvis fuerit excitata, sibi inferat detrimentum. Quantae autem obstinationis, immo vecordiae est, ut nec ipsam verborum proprietatem brutae mentis stupore discernat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below