monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 1, 19, 1
Impossibile est omnino complecti quantum inter alios scriptores, praeter iterationem baptismatis, quam usus atque ratio repudiavit Ecclesiae, conferat beatissimus Cyprianus, velut oleum decurrens in omnem suavitatem, lingua composita, declamator insignis, doctorque mirabilis. Quantos enim ille dubitantes non pertulit labi, lapsos vero firmissima praedicatione solidavit, confessores ad martyrium usque perduxit?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below