monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 1, 17, 4
Orosius quoque Christianorum temporum paganorumque collator praesto vobis est, si eum volueritis legere. Marcellinus etiam quatuor libros de Temporum qualitatibus et positionibus locorum pulcherrima proprietate conficiens, itineris sui tramitem laudabiliter percurrit, quem vobis pariter dereliqui. Chronica vero, quae sunt imagines historiarum brevissimaeque temporum commemorationes, scripsit Graece Eusebius, quem transtulit Hieronymus in Latinum, et usque ad tempora sua deduxit eximie.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below