monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 1, 16, 7
Et sic nos praecipit vivere, ut piis angelis mereamur esse consortes, fiatque illud in nobis, quod nimis suave atque perpetuum est: Ut sit Deus omnia in omnibus; deinde, ut eum videamus sicuti est; et sic de gloriae ipsius copia compleamur, ut nulla ulterius indigentiae sterilitate fatigemur. Talibus ergo iussis quis parere non ambiat, nisi qui omnimodo in aeternum perire festinat?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below