monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 1, 15, 11
Regulas igitur elocutionum Latinarum, id est, quadrigam Messii omnimodis non sequaris, ubi tamen priscorum codicum auctoritate convinceris. Expedit enim interdum praetermittere humanarum formulas dictionum, et divini magis eloquii custodire mensuram. In prosa caput versus heroici finemque non corrigas, id est, quinque longas totidemque breves non audeas improbare; trocheum triplicem laudabilis neglectus abscondat; iotacismos et hiatus vocalium omnino derelinque, quoniam hic locum habere non possunt, quae doctores litterarum liberalium regulariter custodire noscuntur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below