monumenta.ch

Cassianus Cassianus, Collationes, 2, 16, 15, 1
Econtra novimus, quod utinam nesciremus! nonnullos fratrum tantae esse obstinationis atque duritiae, ut cum vel suos adversus fratrem vel fratris adversum se senserint animos excitatos, ad dissimulandam mentis suae tristitiam, quae ex indignatione alterutrae commotionis exorta est, secedentes ab eis quos humili satisfactione atque colloquio lenire debuerant, aliquos psalmorum incipiunt decantare versiculos. Qui dum conceptam cordis amaritudinem delinire se putant, insultando augent, quod statim exstinguere potuerunt si magis anxii atque humiles esse voluissent, ut opportuna compunctio et ipsorum cordibus mederetur, et fratrum animos deliniret.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below