monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 1, 14, 6
Ideoque vobis et Graecum pandecten reliqui comprehensum in libris septuaginta quinque, qui continet quaterniones nonaginta in armario supra dicto octavo: ubi alios Graecos diversis opusculis necessarios congregavi, ne quid sanctissimae instructioni vestrae necessarium deesse videretur. Qui numerus duobus miraculis consecratur; nam et septuaginta quinque animae de terra Chanaan cum patriarcha Iacob fines Aegyptios intraverunt; et septuaginta quinque Abraham fuit annorum, quando promissionem Domini laetus accepit. Restat nunc ut dicere festinemus quemadmodum in Scripturis divinis librariorum vitia corrigere debeamus; nam quid prodest multas transcurrere lectiones, et ea quae sunt probabiliter corrigenda nescire?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below