monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 1, 14, 3
Tertia vero divisio est inter alias in codice grandiore, littera clariore conscripto, qui habet quaterniones nonaginta quinque: in quo septuaginta Interpretum translatio Veteris Testamenti in libris quadraginta quatuor continetur. Cui subiuncti sunt Novi Testamenti libri viginti sex, fiuntque simul libri septuaginta: in illo palmarum numero fortasse praesagati, quas in mansione Elim invenit populus Hebraeorum. Hic textus multorum translatione variatus (sicut in prologo Psalterii positum est) Patris Hieronymi diligenti cura emendatus, compositusque relictus est.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below