monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.427

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 1, 8, 14
Commemoratas tamen Epistolas a Ioanne Chrysostomo expositas Attico sermone, in suprascripto octavo armario dereliqui, ubi sunt Graeci codices congregati; ut si Latina non potuerint latiora commenta procurari, de istis subinde transferatur, quod plenissimam poterit praestare notitiam; quatenus in omnibus septuaginta uno libris canonicis, sicut a sancto Patre Augustino noscitur comprehensum, antiquorum expositiones, Domino largiente, velut spiritalia poma Paradisi sumenda vestris epulis offerantur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below