monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9 > bnfGrec107.141

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 27, 9
Sed ecce in nos graviter inimicus deliquit, damna intulit, iuvantes laesit, amantes persecutus est. Retinenda haec essent, si remittenda nobis delicta non essent. Advocatus etenim noster precem nobis in causa nostra composuit; et ipse eiusdem causae iudex est, qui advocatus. Preci autem quam composuit conditionem inseruit, dicens: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Quia ergo ipse iudex venit, qui advocatus exstitit, ipse precem exaudit qui fecit. Aut ergo non facientes dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et nosmetipsos hoc dicendo amplius ligamus; aut fortasse conditionem hanc in oratione intermittimus, et advocatus noster precem quam composuit non recognoscit, atque apud se protinus dicit: Scio quid monui, non est ipsa oratio quam feci. Quid ergo nobis agendum est, fratres, nisi ut verae charitatis affectum impendamus fratribus? Nulla in corde malitia maneat. Consideret omnipotens Deus erga proximum charitatem nostram, ut nostris impendat iniquitatibus pietatem suam. Mementote quod monemur: Dimittite, et dimittetur vobis. Ecce debetur nobis, et debemus. Dimittamus ergo quod debetur nobis, ut dimittatur quod debetur a nobis. Sed ad haec mens renititur, et vult implere quod audit, et tamen reluctatur. Ad martyris tumbam consistimus, qui ad coeleste regnum ex qua morte pervenerit scimus. Nos si pro Christo corpus non ponimus, saltem animum vincamus. Placatur Deus isto sacrificio, approbat in iudicio pietatis suae victoriam pacis nostrae. Certamen enim nostri cordis aspicit; et qui post vincentes remunerat, nunc decertantes iuvat, per Dominum nostrum Iesum Christum Filium suum, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below