monumenta.ch > Orosius > csg547.45

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 27, 8
Hinc Veritas dicit: Cum statis ad orandum, remittite si quid habetis in cordibus vestris. Quam virtutem remissionis apertius ostendimus, si unum testimonium Testamenti Veteris proferamus. Certe cum Iudaea conditoris sui iustitiam culpis exigentibus offendisset, prophetam suum ab oratione Dominus prohibens, dicit: Non assumas laudem et orationem pro eis. Si Moyses et Samuel steterint coram me, non est anima mea ad populum istum. Quid est quod intermissis relictisque tot patribus, soli Moyses et Samuel ad medium deducuntur, quorum mira obtinendi virtus ostenditur, dum nec ipsi posse intercedere dicuntur? Ac si aperte Dominus dicat: Nec illos audio quos propter magnum petitionis suae meritum minime contemno. Quid ergo est quod Moyses et Samuel caeteris patribus in postulatione praeferuntur, nisi quod hi duo tantummodo in cuncta Testamenti Veteris serie etiam pro inimicis suis leguntur exorasse? Unus a populo lapidibus impetitur, et tamen pro lapidatore suo Dominum deprecatur; alter ex principatu deiicitur, et tamen petitus ut exoraret, fatetur dicens: Absit a me hoc peccatum in Domino, quo minus cessem orare pro vobis. Si Moyses et Samuel steterint coram me, non est anima mea ad populum istum. Ac si aperte dicat; Nec illos modo pro amicis audio, quos magnae virtutis merito orare etiam pro inimicis scio. Virtus ergo verae orationis est celsitudo charitatis. Et tunc quisque quod recte petit, adipiscitur, cum eius animus in petitione nec inimici odio fuscatur. Sed plerumque reluctantem animum vincimus, si etiam pro inimicis oramus. Effundit os pro adversariis precem, sed utinam cor teneat amorem. Nam saepe et orationem pro inimicis nostris impendimus, sed hanc ex praeceptione potius fundimus quam ex charitate. Nam et vitam inimicorum petimus, et tamen ne exaudiamur timemus. Sed quia internus iudex mentem potius quam verba considerat, pro inimico nil postulat, qui pro eo ex charitate non orat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below