monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 27, 7
Ecce videmus, fratres charissimi, quam multi ad solemnitatem martyris convenistis, genua flectitis, pectus tunditis, voces orationis ac confessionis emittitis, faciem lacrymis rigatis. Sed pensate, quaeso, petitiones vestras; videte si in nomine Iesu petitis, id est si gaudia salutis aeternae postulatis. In domo enim Iesu Iesum non quaeritis, si in aeternitatis templo importune pro temporalibus oratis. Ecce alius in oratione quaerit uxorem, alius petit villam, alius postulat vestem, alius dari sibi deprecatur alimentum. Et quidem cum haec desunt, ab omnipotenti Deo petenda sunt. Sed meminisse continuo debemus quod ex mandato eiusdem nostri Redemptoris accepimus, Quaerite primum regnum Dei, et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur vobis. Et haec itaque a Iesu petere non est errare, si tamen non nimie petantur. Sed adhuc, quod est gravius, alius postulat mortem inimici, eumque quem gladio non potest persequi, persequitur oratione. Et vivit adhuc qui maledicitur, et tamen is qui maledicit iam de morte illius reus tenetur. Iubet autem Deus ut diligatur inimicus, et tamen rogatur Deus ut occidat inimicum. Quisquis itaque sic orat, in ipsis suis precibus contra conditorem pugnat. Unde et sub Iudae specie dicitur: Fiat oratio eius in peccatum. Oratio quippe in peccatum est illa petere quae prohibet ipse qui petitur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below