monumenta.ch > Hieronymus > bnfNAL1585.65

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 25, 10
Adest testis divinae misericordiae, haec ipsa de qua loquimur Maria, de qua Pharisaeus dum pietatis fontem vellet obstruere, dicebat: Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier quae tangit eum, quia peccatrix est. Sed lavit lacrymis maculas cordis et corporis, et Redemptoris sui vestigia tetigit, quae sua itinera prava dereliquit. Sedebat ad pedes Iesu, verbumque de ore illius audiebat. Viventi adhaeserat, mortuum quaerebat. Viventem reperit, quem mortuum quaesivit. Tantumque apud eum locum gratiae invenit, ut hunc ipsis quoque apostolis, eius videlicet nuntiis, ipsa nuntiaret. Quid itaque, fratres, quid in hac re debemus aspicere, nisi immensam misericordiam conditoris nostri, qui nobis velut in signo ad exemplum poenitentiae posuit eos quos per poenitentiam vivere post lapsum fecit? Perpendo enim Petrum, considero latronem, aspicio Zacchaeum, intueor Mariam et nihil in his aliud video, nisi ante oculos nostros posita spei et poenitentiae exempla. Fortasse enim in fide lapsus est aliquis; aspiciat Petrum, qui amare flevit, quod timide negaverat. Alius contra proximum suum in malitia crudelitatis exarsit; aspiciat latronem, qui et in ipso mortis articulo ad vitae praemia poenitendo pervenit. Alius avaritiae aestibus anhelans aliena diripuit; aspiciat Zacchaeum, qui si quid alicui abstulit, quadruplum reddidit. Alius libidinis igne succensus, carnis munditiam perdidit; aspiciat Mariam, quae in se amorem carnis igne divini amoris excoxit. Ecce omnipotens Deus ubique oculis nostris quos imitari debeamus obiicit, ubique exempla suae misericordiae opponit. Mala ergo iam displiceant, vel experta. Libenter obliviscitur omnipotens Deus quod nocentes fuimus, paratus est poenitentiam nostram nobis ad innocentiam deputare. Inquinati post aquas salutis, renascamur ex lacrymis. Itaque iuxta primi Pastoris vocem, sicut modo geniti infantes lac concupiscite. Redite, parvuli filii, ad sinum matris vestrae aeternae sapientiae; sugite larga ubera pietatis Dei; transacta plangite, imminentia vitate. Redemptor noster momentaneos fletus nostros aeterno consolabitur gaudio, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below