monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 25, 8
Per Leviathan quippe, quod additamentum eorum dicitur, cetus ille devorator humani generis designatur. Qui, dum se divinitatem homini addere spopondit, immortalitatem sustulit. Qui praevaricationis quoque culpam, quam primo homini propinavit, dum se sequentibus pessima persuasione multiplicat, poenas eis sine cessatione coacervat. In hamo autem esca ostenditur, aculeus occultatur. Hunc ergo Pater omnipotens hamo coepit, quia ad mortem illius unigenitum Filium incarnatum misit, in quo et caro passibilis videri posset, et divinitas impassibilis videri non posset. Cumque in eo serpens iste per manus persequentium escam corporis momordit, divinitatis illum aculeus perforavit. Prius vero eum in miraculis Deum cognoverat, sed de cognitione sua ad dubitationem cecidit, quando hunc passibilem vidit. Quasi hamus ergo fauces glutientis tenuit, dum in illo esca carnis patuit, quam devorator appeteret; et divinitas passionis tempore latuit, quae necaret. In hamo eius incarnationis captus est, quia dum in illo appetit escam corporis, transfixus est aculeo divinitatis. Ibi quippe inerat humanitas, quae ad se devoratorem duceret; ibi divinitas, quae perforaret; ibi aperta infirmitas, quae provocaret; ibi occulta virtus, quae raptoris faucem transfigeret. In hamo igitur captus est, quia inde interut unde momordit. Et quos iure tenebat mortales perdidit, quia eum in quo ius non habuit morte appetere immortalem praesumpsit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below