monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 25, 4
Requirunt Mariam angeli, dicentes: Mulier, quid ploras? Et dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum. Ipsa namque sacra eloquia, quae in nobis lacrymas amoris excitant, easdem lacrymas consolantur, dum nobis Redemptoris nostri speciem promittunt. Sed notandum iuxta historiam est quod mulier non ait: Tulerunt corpus Domini mei: sed, Tulerunt Dominum meum. Usus namque sacri eloquii est ut aliquando ex parte totum, aliquando vero ex toto partem significet. Ex parte etenim totum signat, sicut de Iacob filiis scriptum est: Quia descendit Iacob in Aegyptum in animabus septuaginta. Neque enim in Aegyptum animae sine corporibus descenderunt; sed per solam animam totus homo significatur, quia ex parte totum exprimitur. Et solum dominicum corpus in monumento iacuerat, et Maria non corpus Domini, sed sublatum Dominum quaerebat, videlicet ex toto designans partem. Haec cum dixisset, conversa retrorsum, vidit Iesum stantem, et nesciebat quia Iesus esset. Notandum quod Maria, quae adhuc de Domini resurrectione dubitabat, retrorsum conversa est ut videret Iesum, quia videlicet per eamdem dubitationem suam quasi tergum in Domini faciem miserat, quem resurrexisse minime credebat. Sed quia amabat et dubitabat, videbat et non agnoscebat, eumque illi et amor ostendebat, et dubietas abscondebat. Cuius adhuc ignorantia exprimitur cum subinfertur: Et nesciebat quia Iesus esset. Qui dixit ei: Mulier, quid ploras? Quem quaeris? Interrogatur doloris causa, ut augeatur desiderium, quatenus cum nominaret quem quaereret in amore eius ardentius aestuaret. Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. Forsitan nec errando haec mulier erravit, quae Iesum hortulanum credidit. An non ei spiritaliter hortulanus erat, qui in eius pectore per amoris sui semina virtutum virentia plantabat?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below