monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 25, 1
Maria Magdalene, quae fuerat in civitate peccatrix, amando veritatem, lavit lacrymis maculas criminis: et vox Veritatis impletur, qua dicitur: Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Quae enim prius frigida peccando remanserat, postmodum amando fortiter ardebat. Nam postquam venit ad monumentum, ibique corpus dominicum non invenit, sublatum credidit, atque discipulis nuntiavit. Qui venientes viderunt, atque ita esse ut mulier dixerat crediderunt. Et de eis protinus scriptum est: Abierunt ergo discipuli ad semetipsos. Ac deinde subiungitur: Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Qua in re pensandum est huius mulieris mentem quanta vis amoris accenderat, quae a monumento Domini, etiam discipulis recedentibus, non recedebat. Exquirebat quem non invenerat, flebat inquirendo, et amoris sui igne succensa, eius quem ablatum credidit ardebat desiderio. Unde contigit ut eum sola tunc videret, quae remansit ut quaereret, quia nimirum virtus boni operis perseverantia est, et voce Veritatis dicitur: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Et praecepto legis cauda hostiae in sacrificio iubetur offerri. In cauda quippe finis est corporis; et ille bene immolat, qui sacrificium boni operis usque ad finem debitae perducit actionis. Hinc Ioseph inter reliquos fratres talarem tunicam habuisse describitur. Tunica quippe usque ad talum est opus bonum usque ad consummationem.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below