monumenta.ch

Cassianus Cassianus, Collationes, 2, 14, 16, 5
Quod in apostolis multisque etiam sanctis viris evidentissime comprobatur, qui non inani philosophorum delectabantur luxuria, sed veris spiritalis scientiae fructibus curvabantur. De quibus et in Actibus Apostolorum scriptum est: Videntes autem Petri constantiam et Ioannis, et comperto quod homines essent sine litteris et idiotae, admirabantur. Et idcirco si tibi curae est ad eius immarcescibilem fragrantiam pervenire, cunctis primum conatibus elabora, ut a Domino puritatem castitatis obtineas.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below