monumenta.ch > Hieronymus > csg46.288

Cassianus Cassianus, Collationes, 2, 14, 16, 4
Fiet enim ut id quod recte utentibus decori esse consuevit, non solum istos ornare non possit, verum etiam maioris coeni colluvione sordescat. Ex ore enim peccatore non est pulchra laudatio Cui dicitur per Prophetam, Quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? De huiusmodi animabus, quae nequaquam stabiliter timorem Domini possidentes (de quo dicitur, Timor Domini disciplina et sapientia est) Scripturarum acquirere sensum de iugi earum meditatione conantur, satis proprie in Proverbiis memoratur: Ut quid fuerint divitiae insipienti? Possidere enim sapientiam excors non poterit. In tantum vero ab illa eruditione saeculari quae carnalium vitiorum sorde polluitur, vera haec et spiritalis scientia submovetur, ut eam in nonnullis elinguibus ac pene illitteratis sciamus nonnumquam mirabiliter viguisse.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below