Cassianus Cassianus, Collationes, 2, 14, 16, 3 Hi ergo, quos dixisti, non istam quam immundi habere non possunt, sed τῆςψευδωνύμου, hoc est, falsi nominis scientiam possident, de qua beatus Apostolus: O, inquit, Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiae, quod in Graeco dicitur: ἐκτρεπόμενοςτὰςβεβήλουςκενοφωνίαςκαὶἀντιβάσειςτῆςψευδωνύμουγνώσεως. De istis ergo qui imaginem quamdam scientiae videntur acquirere, vel de his qui cum sacrorum voluminum lectioni ac memoriae Scripturarum diligenter insistant, carnalia tamen vitia non relinquunt, in Proverbiis eleganter exprimitur: Sicut inauris aurea in naribus suis, ita mulieri male moratae species. Quid enim prodest quempiam ornamentum eloquiorum coelestium et illam pretiosissimam Scripturarum speciem consequi, si eam, lutulentis operibus vel sensibus inhaerendo, quasi immundissimam terram subigendo confringat, aut coenosis libidinum suarum polluat volutabris?