monumenta.ch

Cassianus Cassianus, Collationes, 2, 14, 16, 2
Spiritus enim Dei disciplinae effugiet fictum, nec habitabit in corpore subdito peccatis (Sapient. I). Non ergo alias ad scientiam spiritalem nisi hoc ordine pervenitur, quem unus prophetarum eleganter expressit, dicens: Seminate vobis ad iustitiam, metite spem vitae, illuminate vobis lumen scientiae. Primum ergo seminandum nobis est ad iustitiam, hoc est, ut actualem perfectionem operibus iustitiae propagemus; deinde metenda est nobis spes vitae, id est, virtutum spiritualium fructus, expulsione vitiorum carnalium congregandi, et ita illuminare nobis lumen scientiae poterimus. Quem ordinem etiam Psalmographus teneri debere decernit, dicens: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini, beati qui scrutantur testimonia eius. Non enim prius dixit: Beati qui scrutantur testimonia eius, et post intulit: Beati immaculati in via; sed prius, inquit, beati immaculati in via: per hoc evidenter ostendens, neminem recte posse ad perscrutanda Dei testimonia pervenire, nisi prius per actualem conversationem in via Christi immaculatus incedat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below