monumenta.ch

Cassianus Cassianus, Collationes, 2, 14, 15, 1
Germanus: Definitio ista nequaquam videtur nobis veritate fulciri, aut probabili ratione subnixa. Cum enim omnes qui fidem Christi aut nequaquam suscipiunt, aut impia dogmatum pravitate corrumpunt, immundi cordis esse manifestum sit, quomodo multi Iudaeorum atque haereticorum, vel etiam catholicorum qui diversis vitiis involvuntur, perfectam Scripturarum scientiam consecuti, de spiritalis doctrinae magnitudine gloriantur; et econtra sanctorum virorum innumera multitudo, quorum cor ab omni peccatorum contagione purgatum est, simplicis fidei puritate contenta, profundioris scientiae ignorat arcana?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below