monumenta.ch

Cassianus Cassianus, Collationes, 2, 14, 14, 3
Ita igitur et vas pectoris nostri nisi prius fuerit ab omni fetidissima vitiorum contagione purgatum, non merebitur suscipere illud benedictionis unguentum de quo dicitur per Prophetam: Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti eius; nec illam scientiam spiritalem et eloquia Scripturarum, quae dulciora sunt super mel et favum, impolluta servabit. Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci cum tenebris?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below