monumenta.ch

Cassianus Cassianus, Collationes, 2, 14, 13, 3
Vacare enim cunctis cogitationibus humana mens non potest, et ideo quamdiu spiritualibus studiis non fuerit occupata, necesse est eam illis quae pridem didicit implicari. Quamdiu enim non habuerit quo recurrat, et indefessos exerceat motus, necesse est ut ad illa quibus ab infantia imbuta est, collabatur, eaque semper revolvat quae longo usu ac meditatione concepit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below