monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.56 r

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, 13, 2
Subaudis ut mihi. Si enim ad personam Filii haec verba referantur, incarnato ei mollia loquebatur cum diceret: Scio quia sis sanctus Dei. Ad quem Leviathan iste multiplicavit preces, cum per subditam sibi legionem dixit: Si eiicis nos, mitte nos in gregem porcorum. Quamvis intelligi potest apertius, quia ad Dominum preces multiplicat, cum extremi die iudicii iniqui qui eius corpus sunt sibi parci deprecantur, cum membra eius, videlicet reprobi, sero clamantes dicunt: Domine, Domine, aperi nobis. Quibus protinus dicitur: Nescio vos unde sitis. Tunc etiam Domino per membra sua mollia loquetur, quando multi ex eius corpore dicturi sunt: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia eiecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Mollia quidem deprecantes dicunt, cum eius nomine replicant quae fecerunt, sed duro corde illa cum facerent, in suam laudem rapuerunt. Unde mox audiunt: Nescio qui estis. Sequitur:

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below