monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, 20, 3
Ecce enim quidam dum mundi huius amicitias appetit, cuilibet alteri similem sibi vitam ducenti quod secreta illius omni silentio contegat se iureiurando constringit; sed is cui iuratum est adulterium perpetrare cognoscitur, ita ut etiam maritum adulterae occidere conetur. Is autem qui iusiurandum praebuit ad mentem revertitur, et diversis hinc inde cogitationibus impugnatur, atque hoc silere formidat, ne silendo, adulterii simul et homicidii particeps fiat; et prodere trepidat, ne reatu se periurii obstringat. Perplexis ergo testiculorum nervis ligatus est, quia in quamlibet partem declinet, metuit ne a transgressionis contagio liber non sit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below