monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 31, 4
Quam diversis temporibus Abel, Isaias, et Ioannes apparuerunt! Divisi quidem fuerunt tempore, sed non praedicatione. Nam Abel Redemptoris nostri passionem significans, agnum in sacrificio obtulit, de cuius passione Isaias ait: Sicut agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. De quo Ioannes quoque ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Ecce divisis quidem temporibus missi, et tamen concorditer de Redemptoris nostri innocentia sentientes, eumdem agnum Ioannes ostendendo, Isaias praevidendo, Abel offerendo locutus est; et quem Ioannes in ostensione, quem Isaias in locutione, hunc Abel significando in manibus tenuit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below