monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3 > sectio 5

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 30, 2
Quia superiecto quodam ignorantiae nostrae velamine, incomprehensibilitatem divini iudicii humanae mentis oculus nullatenus penetrat. Scriptum quippe est: Iudicia tua abyssus multa. Nemo ergo perscrutari appetat cur cum alius repellitur, alius eligatur; vel cur cum alius eligitur, alius repellatur; quia superficies abyssi constringitur, et, attestante Paulo: Inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below