monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 27, 3
Sed ecce audivimus quo munere gentilitas vocatur; audiamus nunc qua districtione Iudaea repellitur. Audivimus quomodo deserta excolat, arentia infundat; audiamus nunc quomodo ea quae quasi videntur interna proiiciat. Neque enim sic colligit electos, ut non etiam iudicet reprobos; neque sic quibusdam culpas relaxat, ut non et in quibusdam feriat. Scriptum quippe est: Misericordia enim et ira ab illo. Unde hic quoque postquam tot dona gratiae intulit, etiam irae suae iudicia non abscondit. Nam sequitur:

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below