monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 6, 4
Bene autem cum diceret: Nunquid tenuisti concutiens extrema terrae, illico adiunxit: Et excussisti impios ex ea? Attestante enim Paulo, plerique in ea sunt qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Impios ergo ex ea Dominus excutit, quia hi quos nunc intima vitia possident, tunc in voraginem apertae infidelitatis cadent; atque in acervum palearum transeunt, cum tentationis illius aura commoventur. Et quamvis se nunc sub specie fidei intra areae sinum tegant, tunc nimirum extra granorum cumulum districti examinis ventilabro resilient.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below