monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, 12, 3
Quia igitur intentiones electae uniuscuiusque animae spei aeternitatis innituntur, recte voce Dominica de hac terra dicitur: Super quo bases illius solidatae sunt? Ac si aperte diceret, Nisi super me. Cui dum iusta quaeque anima intendit, omne quod temporaliter facit, in me procul dubio non temporaliter construit. Quia vero tunc robustius in fundamento solidamur, cum verba Dei et in exterioribus praeceptis sequimur, et in intimis sensibus subtilius intelligendo pensamus, recte subiungitur:

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below