monumenta.ch > Gregorius Magnus > bkeCod.20.44r

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, 10, 6
Bene itaque David propheta intra acceptas ex divina largitate mensuras pedem cordis presserat, cum dicebat: Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. Super se quippe in mirabilibus ambularet, si apparere magnus ultra quam poterat quaereret. Super se namque in mirabilibus attollitur qui et in his ad quae non sufficit videri idoneus conatur. Bene intra has mensuras etiam in ipsa Paulus praedicationis suae se latitudine coarctabat, cum diceret: Non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non efficit Christus. Tunc autem recte accepta mensura servatur, cum anteposita oculis virorum spiritualium vita respicitur. Unde et sequitur:

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below