monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.243

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, 43, 5
Sed cum gentes fidem suscipiunt, cur ab eis qui iam fideles sunt formidolosa venire laudatio dicitur, cum laeta venire potius quam formidolosa debuisset? Sed idcirco conversis gentibus, ab Hebraeis iam fidelibus formidolosa laudatio prodiit, quia nimirum iuste Iudaea repulsa est, dum pie est gentilitas vocata; et damna suae repulsionis timuit, dum lucra alienae vocationis vidit. Unde nos quoque quotidie, dum iniquos quosque ad inopinatam vitae celsitudinem provehi repente conspicimus, sub occultis Dei iudiciis timendo gaudemus, ne per occulta iudicia quosdam Deus qui digni putantur deserat, qui per haec ad se eos qui indigni aestimantur vocat. Sequitur:

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below