monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, 41, 4
Aer quippe ita ipsa sua tenuitate spargitur, ut nulla firmitate solidetur. Nubes autem tanto firmiores sunt quanto densiores. Quid ergo per aerem nisi mentes saecularium designantur, quae, innumeris huius vitae desideriis deditae, huc illucque more aeris fluidae disperguntur? Sed aer in nubes cogitur, cum fluxae mentes per superni respectus gratiam virtutis soliditate roborantur, ut intra sinum cordis recta sentiendo se colligant, et in vanis cogitationibus non liquescant.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below