monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, 12, 3
Sed cum escas dare mortalibus diceret, notandum quod non ait, omnibus, sed multis, quia vid licet scriptum est: Non omnium est fides. Et quibusdam dicitur: Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Et rursum: Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum. Et rursum: Novit Dominus qui sunt eius. Unde in ipsa quoque sancta Ecclesia plurimi fidem tenent, et vitam fidei non tenent; humilitatis dominicae sacramenta percipiunt, sed humiliari dominica imitatione contemnunt; blanda divini eloquii praedicamenta communicant, sed apud se immanes in tumore perseverant. Unde hic quoque, postquam per cardines maris aggregatae Ecclesiae latitudo signata est, apte subiungitur:

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below