monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, 11, 3
Sed eisdem sanctis praedicatoribus nequaquam ad persuadendum verba sufficiunt, nisi etiam miracula addantur. Unde cum dictum sit: Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum, recte subiungitur: Et fulgurare lumine suo desuper. Quid enim sentire fulgura, nisi miracula debemus? de quibus per Psalmistam dicitur: Fulgura multiplicabis, et conturbabis eos. Per has ergo nubes lumine suo desuper fulgurat, quia per praedicatores sanctos insensibilitatis nostrae tenebras etiam miraculis illustrat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below