monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, 10, 4
Quia ergo in cunctis quae spiritaliter appetimus exemplis praecedentibus informamur, bene de his nubibus dicitur: Quae praetexunt cuncta desuper. More enim nubium extensa super nos patrum vita tegimur, ut ad fructum fecundi germinis infundamur. Et quasi intuentes coelum prius nubes aspicimus, quia ante bonorum facta admirando cernimus, et post illa quae sunt coelestia experiendo penetramus. Sed quia nequaquam harum nubium, id est antiquorum patrum, vita nobis virtusque patesceret, nisi eam nubes aliae, id est sancti apostoli lumine suae praedicationis aperirent, ad has nubes quae praedicando mundum circumeunt sermo redeat, et quid per illas Dominus in mundo egerit ostendat. Sequitur:

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below