monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, 12, 2
Non enim ait: Infirmitate non intelligunt, sed, intelligere noluerunt, quia saepe quae facere despiciunt, etiam scire contemnunt. Quia enim scriptum est: Servus nesciens voluntatem domini sui, et faciens digna plagis, vapulabit paucis; et servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens iuxta eam, plagis vapulabit multis; impunitatem peccandi existimant remedium nesciendi. Qui nimirum sola superbiae caligine tenebrescunt, atque ideo non discernunt quia aliud est nescisse, aliud scire noluisse. Nescire enim ignorantia est; scire noluisse, superbia. Et tanto magis excusationem non possunt habere quia nesciant, quanto magis eis etiam nolentibus opponitur quod cognoscant. Unde per Salomonem dicitur: Nunquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam, in summis excelsisque verticibus super viam in mediis stans semitis? Transire fortasse per viam vitae temporalis cum eius ignorantia poteramus, si haec eadem sapientia in semitae angulis constitisset.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below