monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, 6, 3
Quamvis intelligi tenebrae vel umbra mortis, etiam aliter possunt. Omnis namque immutatio velut quaedam mortis imitatio est. Id enim quod mutat quasi ab eo quod erat interficit, ut desinat esse quod fuit, et incipiat esse quod non fuit. Lumen igitur verum, creator videlicet noster, quia nulla mutabilis vicissitudine tenebrescit, nullis naturae suae defectibus obumbratur, sed eius esse sine mutabilitate fulgere est, tenebrae vel umbra mortis dicitur ei non inesse. Unde alias scriptum est: Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Et unde rursus Paulus apostolus dicit: Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem. Sed cum cuncti noverimus quod et humana anima et angelici spiritus sint immortales instituti, cur ab Apostolo solus Deus immortalitatem habere perhibetur, nisi quia solus Deus vere non moritur, qui solus nunquam mutatur?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below