monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, 10, 2
Quia praeveniente divina gratia in operatione bona, nostrum liberum arbitrium sequitur, nosmetipsos liberare dicimur, qui liberanti nos Domino consentimus. Unde Paulus, cum diceret: Abundantius illis omnibus laboravi, ne labores suos sibi tribuisse videretur, illico adiunxit: Non autem ego, sed gratia Dei mecum. Quia enim praevenientem Dei gratiam in se per liberum arbitrium fuerat subsecutus, apte subiungit, Mecum: ut et divino muneri non esset ingratus, et tamen a merito liberi arbitrii non remaneret extraneus. De hoc autem qui liberatori suo semetipsum cognoscendo consensit, recte dicit: Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum. Sequitur:

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below