monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, 11, 2
De convallibus illa rapiunt, quia haec de humilibus dictis Patrum superbo spiritu colligunt. Quae dum pro suis se partibus invenisse gloriantur, ad ea cum clamoribus currunt, quia videlicet omne quod sentiunt appetitu laudis ad aures hominum diffamare conantur. Sequitur:

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below