monumenta.ch > Hieronymus > csg48.395

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, 3, 5
Videamus qualiter Paulo et arridetur iam per supernam gratiam, et ipse adhuc quasi non credit per suspicionis metum. Iam e coelo illi Dominus loquens, eiusque interius oculos aperiens, exterius claudens, potentiam suae maiestatis ostenderat; iam de eo Ananiae dixerat, Vas electionis mihi est, iam ad tertium coelum super se raptus fuerat; iam in paradisum ductus arcana verba quae dicere non posset audierat; et tamen adhuc timidus dicit: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans ipse reprobus efficiar. Ecce arridenti sibi divinae gratiae et iam credit per spem, et necdum tamen credit per securitatem. Nam quia bene haec verba Redemptoris nostri vocibus congruunt, etiam subiuncta testantur, cum dicitur: Et lux vultus mei non cadebat in terram. Quid namque terra, nisi peccator vocatur, cui prima sententia dictum est: Terra es, et in terram ibis? Lux ergo vultus Domini in terram nequaquam cadit, quia visionis eius claritas peccatoribus non apparet. Scriptum namque est: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei. Quasi enim lux in terram caderet, si in extremo iudicio veniens, claritatem maiestatis suae peccatoribus aperiret.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below