monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, 3, 3
Hoc quoque iuxta historiam non inconvenienter accipitur, quod protinus subinfertur: Et lux vultus mei non cadebat in terram. Scriptum quippe est: Oculi stultorum in finibus terrae. Rursumque per eumdem Salomonem dicitur: Oculi sapientis in capite eius. Paulus quoque ait: Caput viri Christus. Oculi ergo sapientis in capite eius sunt, dum Redemptoris sui semper opera quae imitari debeat, contemplatur. Lux ergo vultus eius in terram non cecidit, quia ea quae terrena sunt per concupiscentiam non aspexit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below