monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 37

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, 48, 4
Sed quamvis in ea sancti omnes tanta claritate fulgeant, tanta perspicuitate transluceant, ei tamen sapientiae de cuius imagine habent omne quod sunt, aequari non possunt. Bene ergo dicitur: Non adaequabitur ei aurum vel vitrum. Ad hoc enim sancti omnes ad illa gaudia aeterna perveniunt, ut esse Deo similes possint, sicut scriptum est: Cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est? Et tamen scriptum est: Domine Deus virtutum, quis similis tibi? Et iterum: Aut quis erit similis Deo inter filios Dei? Unde ergo similes, et unde non similes, nisi quia huic sapientiae et similes erunt ad imaginem et tamen non erunt ad aequalitatem? Aspiciendo quippe aeternitatem Dei, fit eis ut aeterni sint; et dum visionis eius donum percipiunt, ex perceptione beatitudinis imitantur quod vident. Et similes ergo sunt, quia beati fiunt; et tamen creatori similes non sunt, quia creatura sunt. Et habent itaque quamdam Dei similitudinem, quia non habent finem; et tamen incircumscripti aequalitatem non habent, qui habent circumscriptionem. Dicatur igitur recte: Non adaequabitur ei aurum vel vitrum, quia quantalibet sancti claritate et perspicuitate fulgeant, aliud est homines esse sapientes in Deo, atque aliud esse hominem sapientiam Dei. Quam profecto sapientiam ille veraciter agnovit, qui mediatori Dei et hominum aliquem comparare sanctorum minime praesumpsit. Unde et subditur:

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below