monumenta.ch > Hieronymus > sectio 22

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, 47, 3
Possunt autem per sardonychum lapidem patres testamenti veteris, per sapphirum vero praedicatores exprimi testamenti novi. Illi quippe quamvis magnam iustitiae vitam tenerent, carnali tamen propagationi serviebant. Quia igitur constat quod quaedam terrena agerent, non immerito per sardonychum lapidem, qui, ut praediximus, terrae rubrae tenet speciem, designantur. Per sapphirum vero, qui aetherei est coloris, testamenti novi congrue praedicatores accepimus, qui carnalis propaginis desideria postponentes, coelestia sola sectati sunt. Unde et propheta, conspiciens cuncta carnis desideria sanctos apostolos spiritali ardore transcendere, admiratus ait: Qui sunt hi qui ut nubes volant? Ac si aperte dicat: Nos per terram gradimur, qui adhuc coniugiis implicamur, et propagandae soboli opera carnis impendimus; isti vero in terra non ambulant, sed ut nubes volant, qui dum coelestia appetunt, de terrenis desideriis nihil tangunt. Ait ergo quia Dei sapientia sardonycho, vel sapphiro lapidi non confertur, ac si patenter insinuet, dicens: Ei qui homo inter homines cernitur, nec in antiquis quisquam, nec in novis patribus aequatur, quia ex Deitate habet quod in humanitate quemquam similem non habet. Unde adhuc subditur:

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below