monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, 33, 3
Sed hoc aurum perfidiae est postmodum tenebris obscuratum. Cuius profecto nigredinem Ieremias propheta intuens deplorat, dicens: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus? Aurum namque obscuratum est, quia in eis antiquus ille fidei atque innocentiae splendor, irruente perfidia, malitiae se nocte fuscavit. Quia igitur quid fuit audivimus: Locus scilicet sapphiri lapides eius, et glebae illius aurum, nunc iam dilectus ille Deo populus cur tanta haec bona perdiderit audiamus. Sequitur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below