monumenta.ch > Ambrosius > sectio

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 48, 5
Cumque viderent orthodoxi haereticorum crescere magis impietatem, et apostolici dogmatis defensores aperte debellari, sanctumque Meletium pulsum, et Euzoium haereticum ordinatum, verborum memorati sunt, quae dicta sunt Loth: Salva (inquit), salva animam tuam. Ad haec etiam evangelici verbi dicentis: Si oculus tuus dexter scandalizat te, aufer eum et abiice abs te. Idem et de manu et pede Domino sanciente, qui etiam adiecit, dicens: Melius est enim tibi ut pereat unum membrum tuum, quam totum corpus in gehennam mittatur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below