monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 48, 1
Eo tempore fertur archidiaconem eius Ecclesiae, adhuc eo loquente, extensa manu eius os obstruxisse. At ille suam sententiam manu clarius quam voce signavit. Tribus enim apertis digitis, et denuo clausis, et uno tantum digito rursus extenso, pollicis schemate divulgabat: quia tres unum sunt. Deinde archidiacone eius manum, ore dimisso, tenente, libera voce clamabat, Nicaenum servari debere concilium.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below