Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 42, 7 Hac lectione commotus imperator, requisivit Eudoxium, si fateretur suam. At ille negavit, dicens, quia esset Aetii. Quem dum iussisset imperator adduci; requisitus, licet eius non fuerit, suam esse professus est; et ideo exsilio destinatus. Eustathius tamen etiam Eudoxium ita sapere proclamabat, exigens ut scripturam anathematizaret Aetii.