monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 41, 2
Ad quem concurrunt multi familiarium, qui nunc ab eo Macedoniani vocantur. Quicunque enim in Seleuceno concilio Acacium declinaverunt, aperte verbum similis substantiae sanciverunt, cum prius hoc non manifesto indicio declarassent. Est enim opinio apud multos, quia non inventum sit Macedonii, sed magis Maratonii Nicomediensis episcopi: unde etiam Maratonii vocitantur; ad quos Eustathius expulsus de Sebastia confugit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below